Liber Deuteronomii*

Caput 21: Versus 23

Non permanebit.Hoc est non debet relinqui in eadem damnatione, sed revocari doctorum exhortatione, ut nulli, dum vivit, reconciliatio negetur.Non permanebit.Non est de die in diem differenda poenitentia, sed statim agenda, ut per poenitentiam infructuosam ab oculis Dei abscondantur delicta, unde:Beati quorum tecta sunt peccataPsal. 31..Maledictus a Deo.AUG., lib. XIV contra Faustum.Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictumGal. 3..Adam namque in ligno praevaricationis corruit: ideo sibi et posteris suis maledictionem meruit, de qua dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno.Maledictam namque, id est, exsecrabilem et turpissimam mortem suscepit.ID., ubi supra, cap. 3, 4.Maledictus a Deo est qui pendet,etc. Quidam haeretici ad calumniam passionis Christi hanc sententiam transferunt, etc., usque ad bene ergo maledictum dicitur, quod odit Deus, hoc pependit in ligno.Contaminabis.Poenitentiae lacrymis fetorem peccatorum abluere debemus, ne aliis scandalum et nobis germinet cruciatum.
(* Traductions européennes)